- CLAUDIANUS
- CLAUDIANUSPoeta insignis, Theodosii et Honorii temporibus floruit, a quibus statuam meruit in foro Romano cum hâc inscriptione: TRIBUNUS: NOTARIUS: INTER CETERAS INGENTES ARTES PRAEGLORIOSISSIMUS POETARUM. Quidam Florentinum faciunt, sed falso; nam Alexandrinum fuisse, ex eo recte colligebat Crinitus, quod ipse epigrammate ad Gennadium Proconsulem scribat, v. 3.Graiorum populis, et nostrô cognite Nilô.Gentilis fuit, et quidem pervicax, ut ex Augustino, de Civ. Dei, l. 5. c. 26. et Orosio, l. 5. c. 35. constat. Nec obstat Carmen de Christo, quod Claudiani nomen praefert; nam Damaso Papae adscribitur. Sed, ut Claudiani esset, non huius fuerit, sed Claudiani Mamerci, qui sub Zenone vixit. Suidas, Κλαυδιανὸς Α᾿λεξανδρεὺςἐποποιὸς νεώτερος γέγονεν ἐπὶ τῶ χρόνων Α᾿ρκαδίου καὶ Ο᾿νωρίου τῶ Βασιλέων. Maximus Poeta (inquit Iul. Scal. Poet. l. 6. p. 834.) Claudianus, solô argumentô ignobiliore oppressus, addit de ingenio quantum deest materiae. Felix in eo calor, cultus non invisus, temperatum iudicium, dictro candida, numeri non affectati, acute dicta multa sine ambitione. Raptus Proserpinae. Item contra Rufinum et Eutropîum, flos carminum eius. Prosper Chron. etc. Fuit alter Claudianus Mamercus Viennensis, ex Galliâ, A. C. 460. quem miris laudibus effert Sidonius Apollinaris, l. 4. epist. 3. 11. Eum enim excelluisse ait, cum in omni Poetica, tum etiam in omni Philosophia et Theologia. Vide notas Sirmondi, Gennad. c. 83. Trithem. in Cat. Tom. 4. Bibl. Patrum edit. A. C. 1624. etc. et de utroque Lil. Gyrald. de Lat. Poet. Dial. 4. Voss. de Poet Latin. c. 4. etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.